The Bible Software
bible.softwareJobJob 31 › Job 31:37

Job 31:37

Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. + 31.37 Per singulos gradus meos. Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat. Et quasi principi offeram eum. Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba præceptorum ejus in actione tenuisse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I would declare unto him the number of my steps; as a prince would I go near unto him.

In Context

36ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? + 31.36 Ut in humero meo portem illum. Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriæ coronam exhibent in retributione.

38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: + 31.38 Si adversum me. Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Et cum ipsa sulci. Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent

Read all of Job 31

Cross References

Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.

Job 9:3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. + 9.3 Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.

Job 14:16Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. + 14.16 Tu quidem gressus, etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce. Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:

Job 42:3Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.

Ephesians 3:12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

1 John 3:19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. + 3.19 In hoc cognoscimus, etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda. Et in conspectu, etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quæ divinis sint dignæ conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnæ perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 31:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 31:36Job 31Job 31:38 →