Job 4:21
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Doth not their excellency which is in them go away? they die, even without wisdom.
In Context
Cross References
Job 18:21Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.] + 18.21 Hæc sunt ergo tabernacula. De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.
Job 36:12si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Psalms 39:11Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. + 39.11 Non abscondi. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem. 1
Psalms 49:20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. + 49.20 Sedens. Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus. AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis. CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam. AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam. 1
Isaiah 2:22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.
Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.