Job 33:22
Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Yea, his soul draweth near unto the grave, and his life to the destroyers.
In Context
21Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
23Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
Cross References
Exodus 12:23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. + 12.23 Et non sinet percussorem, etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
2 Samuel 24:16Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. + 24.16 Erat autem. RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream. Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Job 17:13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. + 17.13 Si sustinuero. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse.
Psalms 17:4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. + 17.4 Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. 1
Psalms 88:3Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. + 88.3 Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur. AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia. 1