Job 33:7
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, my terror shall not make thee afraid, neither shall my hand be heavy upon thee.
In Context
6Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
8Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
Cross References
Job 9:32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. + 9.32 Neque enim viso. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri.
Job 13:21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. + 13.21 Manum tuam longe fac a me. Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit.
Psalms 88:16Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, + 88.16 Beatus populus qui scit, etc. CASS. Ille scit, qui suam lætitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc præmium, in lumine, id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt. Jubilationem. Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt. CASS. Commendat gratiam, de qua jubilus. AUG. Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes. 1