Job 33:6
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, I am according to thy wish in God’s stead: I also am formed out of the clay.
In Context
5Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
7Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Cross References
Genesis 2:7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. + 2.7 Formavit, etc. AUG. Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est. Formavit igitur Dominus Deus hominem, etc. AUG., de Gen. lib. 3, cap. 20 et 25 Prius de limo terræ formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi. Ibid. c. 27 Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuit spirituale quod amisit peccando, et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem. Formavit, etc. AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. 1, tom. 3 Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset. AUG., ibid. c. 2, 3 Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta. Formavit, etc. BEDA, in Hexæm. Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit. AUG., de Gen. ad litt., l. 6, c. 13 et 17 Quæritur utrum Deus repente hominem in ætate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. AUG., ibid., l. 7, c. 3, 5, 7 Sine dubitatione, flavit, vel sufflavit, dicendum est, etc., usque ad pœnam si contemneret? Ibid., c. 26 Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est. Ibid., c. 27 Quæri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos. Ibid., l. 6, c. 7 Sed forte animæ sexta die factæ, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quæ præponenda est in hujusmodi. IRENÆUS. Aliud est habitus vitæ qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero æternus, ut pote qui proprie Dei donum sit.
Genesis 30:2Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Job 4:19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Job 10:9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. + 10.9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:
Job 13:12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. + 13.12 Memoria vestra. Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine.
Job 23:3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? + 23.3 Quis mihi tribuat. Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum. Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium. Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.