The Bible Software
bible.softwareJobJob 33 › Job 33:9

Job 33:9

Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am clean without transgression, I am innocent; neither is there iniquity in me.

In Context

8Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:

10Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.

Read all of Job 33

Cross References

Job 9:21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ. + 9.21 Si simplex fuero. Qui scit bona quæ agit, etc., usque ad hoc exsilium cæcitatis ægre fert, unde subdit: Et tædebit me vitæ meæ. Sed est consolatio hujus caliginis reducta animo justa potentia Dei: quæ et iniquos punit, et justos transcendit.

Job 9:28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. + 9.28 Verebar omnia opera. Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde:

Job 11:4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. + 11.4 Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.

Job 13:23Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. + 13.23 Quantas habeo iniquitates, etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.

Job 17:8Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. + 17.8 Stupebunt justi super hoc. Hoc est quod dixerat caligavit ad indignationem oculus meus. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque prædicando quæ recta sunt, despiciendum esse cæteris denuntiat.

Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 33:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 33:8Job 33Job 33:10 →