Job 34:22
Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There is no darkness, nor shadow of death, where the workers of iniquity may hide themselves.
In Context
21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
23neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
Cross References
Job 3:5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?
Job 12:22Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. + 12.22 Revelat profunda de tenebris; cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur. Et producit in lucem umbram mortis. Ibid. Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur.
Job 24:17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. + 24.17 Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.
Psalms 5:5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. + 5.5 Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint. 1
Psalms 139:12Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. + 139.12 Vir linguosus. ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum, etc., in interitu. Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt, ideo nil timetur in mundo. 1
Isaiah 9:2Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. + 9.2 In regione umbræ mortis. ID. In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: In regione umbræ mortis, qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt.