The Bible Software
bible.software › Job › Job 12 › Job 12:22

Job 12:22

Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. + 12.22 Revelat profunda de tenebris; cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur. Et producit in lucem umbram mortis. Ibid. Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He discovereth deep things out of darkness, and bringeth out to light the shadow of death.

In Context

21Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. + 12.21 Effundit despectionem super principes. Judæi in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicæ mysterium negavit Judæa, gentilitas credidit. Sic:

23Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. + 12.23 Qui multiplicat gentes. Ibid. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, qui immutat cor, etc.

Read all of Job 12

Cross References

2 Kings 6:12Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.

Job 11:6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! + 11.6 Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:

Job 28:20Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? + 28.20 Unde ergo sapientia venit? Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad et quis est locus intelligentiæ?

Psalms 139:12Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. + 139.12 Vir linguosus. ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum, etc., in interitu. Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt, ideo nil timetur in mundo. 1

Amos 5:8facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 12:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 12:21Job 12Job 12:23 →