Job 34:4
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let us choose to us judgment: let us know among ourselves what is good.
In Context
3Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
5Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
Cross References
Judges 19:30Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
Job 34:36Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
John 7:24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. + 7.24 Nolite judicare, etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.
1 Corinthians 6:2an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? + 6.2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.
1 Thessalonians 5:21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.