The Bible Software
bible.softwareJobJob 36 › Job 36:23

Job 36:23

Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who hath enjoined him his way? or who can say, Thou hast wrought iniquity?

In Context

22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.

24Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.

Read all of Job 36

Cross References

Job 8:3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? + 8.3 Nunquid Deus. GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:

Job 34:10Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

Job 34:13Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?

Isaiah 40:13Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? + 40.13 Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini.

Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.

Romans 9:14Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. + 9.14 Quid ergo. Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. Absit. Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi æquissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat præcipitium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 36:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 36:22Job 36Job 36:24 →