Romans 2:5
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:15Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 8.15 Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.
Deuteronomy 2:30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. + 2.30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.
Joshua 11:20Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.
2 Chronicles 30:8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Psalms 110:5Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. + 110.5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. 1