Job 36:24
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Remember that thou magnify his work, which men behold.
In Context
23Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
25Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.
Cross References
Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.
Job 26:5Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. + 26.5 Et qui habitant cum. Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur; et quia desideratæ celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divinæ iræ non absconditur.
Psalms 28:5Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: 1
Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1