Job 37:11
Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also by watering he wearieth the thick cloud: he scattereth his bright cloud:
In Context
10Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.
Cross References
Job 26:8Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. + 26.8 Qui ligat. Ibid. Initia nascentis Ecclesiæ narrat dicens, etc., usque ad de immensitate ejus auditores opprimerent.
Job 36:32In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
Matthew 17:5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.