The Bible Software
bible.softwareJobJob 26 › Job 26:8

Job 26:8

Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. + 26.8 Qui ligat. Ibid. Initia nascentis Ecclesiæ narrat dicens, etc., usque ad de immensitate ejus auditores opprimerent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He bindeth up the waters in his thick clouds; and the cloud is not rent under them.

In Context

7Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. + 26.7 Qui extendit. Ibid. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quæ divini amoris gratia non possidentur. Et appendit terram. Ibid. Terræ nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad Omnes gentes velut nihilum et inane reputatæ sunt.

9Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. + 26.9 Qui tenet vultum. In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa cœlestis gloria non videtur. Vultum solii. Solium est majestas ejus, vel angeli, qui modo non plene possunt congnosci; vel nos ipsi, quorum vultus, id est scientia, progredi prohibetur ad altiora: super quos nebula, in quibus occulta exerit judicia, unde subdit:

Read all of Job 26

Cross References

Genesis 1:7Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. + 1.7 Et fecit Deus firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quæritur quare cum dixisset: Fiat firmamentum et factum est ita, postea addit: Et fecit Deus firmamentum, etc., usque ad dicens: Dixitque Deus fiat, etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super ærem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercœlestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: Fiat lux, et hoc in verbo, et facta est lux, in opere, statimque adhæsit increatæ luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quædam mora est, et verborum multiplicatio, fiat, et fecit Deus, et factum est ita : ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebræos non dicuntur bona, cum bona sint sicut cætera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiæ ponitur et multorum reprehensibilium; unde quæ bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquæ non fit perfecta, quæ in proximo fit, ubi dicit: Congregentur aquæ, ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quæri solet cujus figuræ sit cœlum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam si stet an moveatur cœlum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Cœlum sicut liber plicabitur. Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Divisitque aquas quæ erant, etc. AMBR., l. II Hexæm., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum hæc audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur.

Job 37:11Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.

Job 38:37Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet?

Psalms 135:7Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus: + 135.7 Qui fecit luminaria magna. ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit. 1

Proverbs 30:4Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? + 30.4 Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.

Jeremiah 10:13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. + 10.13 Nebulas. HIER. Quæ noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exspectet terra, ut pluviam verba mea Exod. 9.. Et Isaias: Audi, cœlum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est Isa. 1.. Ab extremitatibus. Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes. Fulgura in pluvias. ORIG. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt. Et educit ventum de thesauris. ID. Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 26:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 26:7Job 26Job 26:9 →