Job 37:14
Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hearken unto this, O Job: stand still, and consider the wondrous works of God.
In Context
13sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.
15Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?
Cross References
Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
Job 36:24Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Psalms 111:2Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. + 111.2 Potens. AUG., CASS. Ecce præmia illius beati. Semen ejus. Id est, merces boni operis; Erit potens in terra, non hac, ubi derisui, sed cœlesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. Semen, opera misericordiæ unde messis æterna. Potens, quia re minima, etiam ut magna, regnum cœlorum emitur. Generatio. Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. Recti sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen, 1
Psalms 145:10Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.] + 145.10 Regnabit Dominus in sæcula. CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.
Habakkuk 2:20Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra !]