The Bible Software
bible.softwareJobJob 37 › Job 37:18

Job 37:18

Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hast thou with him spread out the sky, which is strong, and as a molten looking glass?

In Context

17Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?

19Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.

Read all of Job 37

Cross References

Genesis 1:6Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. + 1.6 Fiat firmamentum, etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum, etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio. BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.

Job 9:8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. + 9.8 Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.

Psalms 148:4Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 1

Proverbs 8:27Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;

Isaiah 40:22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; + 40.22 Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ. In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 37:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 37:17Job 37Job 37:19 →