Job 37:19
Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Teach us what we shall say unto him; for we cannot order our speech by reason of darkness.
In Context
18Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
20Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
Cross References
Job 12:3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? + 12.3 Et mihi est cor sicut. Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suæ humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent. Quis enim hæc quæ nostis ignorat? Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quæ dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis?
Job 13:6Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. + 13.6 Audite ergo correctionem meam. Ibid. Bene ergo prius correctionem post judicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur.
Job 28:20Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? + 28.20 Unde ergo sapientia venit? Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad et quis est locus intelligentiæ?
Job 40:4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
Psalms 73:16Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. 1
Psalms 139:6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. + 139.6 Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores. 1