Job 12:3
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? + 12.3 Et mihi est cor sicut. Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suæ humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent. Quis enim hæc quæ nostis ignorat? Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quæ dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 13:2Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. + 13.2 Secundum scientiam veram. His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat.
Proverbs 26:4Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. + 26.4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..
2 Corinthians 11:21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: