Job 39:5
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who hath sent out the wild ass free? or who hath loosed the bands of the wild ass?
In Context
4Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
6cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
Cross References
Genesis 16:12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. + 16.12 Hic erit ferus homo. Vel rusticus, secundum alios. HIERON. In Hebræo habetur phara quod interpretatur onager. Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.
Job 6:5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? + 6.5 Nunquid rugiet onager, id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, subdit:
Job 24:5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. + 24.5 Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.
Psalms 104:11dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: + 104.11 Terram Chanaan, CASS. id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram æternæ hæreditatis I Joan. 4.. AUG. Congrue hæreditas æterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur. 1
Jeremiah 2:24Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.
Daniel 5:21et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.