The Bible Software
bible.softwareJobJob 24 › Job 24:5

Job 24:5

Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. + 24.5 Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, as wild asses in the desert, go they forth to their work; rising betimes for a prey: the wilderness yieldeth food for them and for their children.

In Context

4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. + 24.4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.

6Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. + 24.6 Agrum non suum. Agri vel vineæ nomine Ecclesia signatur, quam perversi prædicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt?

Read all of Job 24

Cross References

Genesis 16:12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. + 16.12 Hic erit ferus homo. Vel rusticus, secundum alios. HIERON. In Hebræo habetur phara quod interpretatur onager. Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.

Job 5:5Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. + 5.5 Et non erit qui eruat. Ibid. Quia illos ibi veritas eripit, quos hic per disciplinam premit. Cujus messem. Habet quisque donum intelligentiæ, quo recta intelligit et dicit: Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet, jejunat; sed qui esurit justitiam ab illo audiens recta, se reficit, unde: Quæ dicunt, facite Matth. 23.. Et ipsum rapiet armatus. Ibid. Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens, omnia bona similiter tollere conatur: sed armatus vincit, alia bona intacta præterit, alia latenter corrumpit. Et bibent. IDEM. Stultus sæpe habet divitias, etc., usque ad et studiosus tarditate præpeditur? respondet:

Job 24:14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. + 24.14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.

Psalms 104:23Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. + 104.23 In terra Cham, etc. AUG. Cham pater Chanaan, de quo Ægyptii trahunt originem. 1

Jeremiah 2:24Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.

Hosea 8:9Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 24:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 24:4Job 24Job 24:6 →