Job 4:1
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Eliphaz the Temanite answered and said,
In Context
Cross References
Job 3:1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, + 3.1 Post hæc, etc. Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo. Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc. Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.
Job 8:1Respondens autem Baldad Suhites, dixit: + 8.1 Respondens autem. GREG. Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam præmittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet ædificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in hæc verba prorupit, dicens:
Job 22:1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: + 22.1 Respondens, etc. Nunquid Deo. GREG., in Job., l. 16. Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, ea dicit quæ nullus ignorat; ait enim: Nunquid Deo comparari? In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit.
Jeremiah 49:7Ad Idumæam. [Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum. + 49.7 Ad Idumæam. RAB. Tropologice Idumæa terrena et carnea delectatio, quæ consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quæ sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumæa transibit in Judæam, et caro serviet rationi.