bible.software › Job › Job 4 › Job 4:10
Job 4:10
Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The roaring of the lion, and the voice of the fierce lion, and the teeth of the young lions, are broken.
In Context
9flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. + 4.9 Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:
11Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. + 4.11 Tigris periit. Hoc est varietas tuæ simulationis exstincta est, etc., usque ad hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere.
Read all of Job 4
Cross References
Job 29:17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. + 29.17 Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.
Psalms 57:4Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. + 57.4 Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur. 1
Psalms 58:7Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. + 58.7 Convertentur. CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. Ad vesperam, id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt. AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur. 1
This Verse In Other Editions
Study Job 4:10