The Bible Software
bible.softwareJobJob 4 › Job 4:9

Job 4:9

flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. + 4.9 Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By the blast of God they perish, and by the breath of his nostrils are they consumed.

In Context

8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, + 4.8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.

10Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

Read all of Job 4

Cross References

Exodus 15:8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

2 Kings 19:7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.

Job 15:30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.

Psalms 18:15Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]

Isaiah 30:33Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.] + 30.33 Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.

Revelation 2:16Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 4:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 4:8Job 4Job 4:10 →