The Bible Software
bible.software › Job › Job 4 › Job 4:15

Job 4:15

et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then a spirit passed before my face; the hair of my flesh stood up:

In Context

14pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; + 4.14 Pavor tenuit me. Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quæ fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quæ asserunt vix se potuisse audire. Ad me dictum est verbum. Ibid. Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit: In horrore visionis nocturnæ, etc. Id est, in pavore occultæ contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde: Quando solet sopor occupare homines. Vigilat qui curis sæculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitæ a sæcularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant subtrahatur; unde: Vacate et videte: quoniam ego sum Deus Psal. 45.. Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde: Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa. Ibid. Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit:

16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. + 4.16 Stetit quidam. Ibid. Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit. Inhorruerunt pili carnis meæ. Ibid. Pili sunt superflua quælibet humanæ corruptionis cogitationes vitæ veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: Levitæ radant omnes pilos carnis suæ Levit. 14.. Hæc autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur: Cum spiritus transiret. Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluæ cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhæret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen hæc ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit: Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum. Ibid. Quidam non dicitur, etc., usque ad per coæternam ejus speciem conspicit, subdit: Imago coram oculis me. Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et vocem quasi auræ lenis audivi. Ibid. Vox auræ, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit.

Read all of Job 4

Cross References

Isaiah 13:8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. + 13.8 Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..

Daniel 5:6Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.

Luke 24:37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. + 24.37 Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. Quid turbati estis. AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. Cogitationes, etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.

Hebrews 1:14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? + 1.14 Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 4:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 4:14Job 4Job 4:16 →