Luke 24:37
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. + 24.37 Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. Quid turbati estis. AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. Cogitationes, etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they were terrified and affrighted, and supposed that they had seen a spirit.
In Context
38Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Cross References
1 Samuel 28:13Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra.
Matthew 14:26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. + 14.26 Et videntes, etc. Quia sæpe fit ut cum aliqua subito diutinæ tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.
Luke 16:30At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.