The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 2 › Isaiah 2:22

Isaiah 2:22

Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Cease ye from man, whose breath is in his nostrils: for wherein is he to be accounted of?

In Context

21Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

Read all of Isaiah 2

Cross References

Genesis 2:7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. + 2.7 Formavit, etc. AUG. Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est. Formavit igitur Dominus Deus hominem, etc. AUG., de Gen. lib. 3, cap. 20 et 25 Prius de limo terræ formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi. Ibid. c. 27 Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuit spirituale quod amisit peccando, et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem. Formavit, etc. AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. 1, tom. 3 Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset. AUG., ibid. c. 2, 3 Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta. Formavit, etc. BEDA, in Hexæm. Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit. AUG., de Gen. ad litt., l. 6, c. 13 et 17 Quæritur utrum Deus repente hominem in ætate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. AUG., ibid., l. 7, c. 3, 5, 7 Sine dubitatione, flavit, vel sufflavit, dicendum est, etc., usque ad pœnam si contemneret? Ibid., c. 26 Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est. Ibid., c. 27 Quæri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos. Ibid., l. 6, c. 7 Sed forte animæ sexta die factæ, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quæ præponenda est in hujusmodi. IRENÆUS. Aliud est habitus vitæ qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero æternus, ut pote qui proprie Dei donum sit.

Job 7:15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. + 7.15 Quamobrem elegit. Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.

Psalms 8:4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. + 8.4 Quoniam videbo. Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos, apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ. Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti. Non illi. 1

Psalms 144:3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. + 144.3 Nimis. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. 1

Isaiah 40:15Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. + 40.15 Quasi pulvis exiguus. ID. Hebræi hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Græcæ quam Latinæ linguæ paupertatem.

James 4:14qui ignoratis quid erit in crastino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 2:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 2:21Isaiah 2