Psalmorum 39:11
Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. + 39.11 Non abscondi. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 4:19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Job 13:28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] + 13.28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.
Psalms 38:1In finem, ipsi Idithun. Canticum David. + 38.1 In finem. AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt. 1
Psalms 102:10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 1
Hosea 5:12Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.
1 Corinthians 11:30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. + 11.30 Ideo inter vos. Hoc fit ad correctionem aliorum.