Job 4:3
Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; + 4.3 Ecce docuisti plurimos. Ibid. Certa bona sunt quæ et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, thou hast instructed many, and thou hast strengthened the weak hands.
In Context
4vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
Cross References
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Ezra 6:22Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël. + 6.22 Et fecerunt solemnitatem. ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus. Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia. Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.
Proverbs 10:21Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]
Proverbs 16:21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
Isaiah 50:4[Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. + 50.4 Dominus dedit, etc. ID. Quamvis possint hæc referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.
Luke 22:32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. + 22.32 Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.