Job 5:21
A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. + 5.21 A flagello linguæ. Id est, ab exprobratione contumeliæ, propter quam irrisus a bono cessat; unde David: Et a verbo aspero. Ab hac sanctus absconditur, quia, dum hic laudem non quærit, nec contumelias sentit; sed, quia post hæc aliquis cruciatus corporum timet, sequitur: Et non timebis calamitatem. Id est, persecutionis: sed, quia talis in terrore judicii futuri securitatem sibi parat, subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 57:4Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. + 57.4 Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur. 1
Proverbs 12:18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. + 12.18 Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant
Jeremiah 18:18Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] + 18.18 Venit. ID. Ista tunc Judæorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.