The Bible Software
bible.softwareJobJob 5 › Job 5:27

Job 5:27

Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.] + 5.27 Investigavimus. In hoc notat se, non secundum superficiem dixisse supra sepulcrum, bestias, lapides, tabernaculum, et hujusmodi, sed in his interiora quæsisse. Quod auditum mente pertracta. Verba jactantiæ; et si bene docuit, imperitia est velle docere meliorem: unde dicta amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lo this, we have searched it, so it is; hear it, and know thou it for thy good.

In Context

26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. + 5.26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.

Read all of Job 5

Cross References

Deuteronomy 10:13custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi?

Job 12:2[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? + 12.2 Ergo vos estis soli homines. Qui se omnes præire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Ergo vos estis soli homines. Qui enim se solum sapere æstimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?

Job 15:9Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? + 15.9 Quid nosti. Ibid. Hæc verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat.

Job 22:2[Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?

Psalms 111:2Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. + 111.2 Potens. AUG., CASS. Ecce præmia illius beati. Semen ejus. Id est, merces boni operis; Erit potens in terra, non hac, ubi derisui, sed cœlesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. Semen, opera misericordiæ unde messis æterna. Potens, quia re minima, etiam ut magna, regnum cœlorum emitur. Generatio. Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. Recti sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen, 1

Proverbs 9:12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.] + 9.12 Si sapiens. Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 5:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:26Job 5