The Bible Software
bible.softwareJobJob 5 › Job 5:25

Job 5:25

Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. + 5.25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum. Ille enim bene loquendi facundiam accipit, qui bene vivit, nec conscientia loquentem præpedit. Hinc est quod Ægyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant: quia cum plene Deo subdimur, verbo prædicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti; et tamen ad quædam quæ in mundo petimus vacantes. Ex prædicatione, magna proles fidelium sequitur. Et hoc est: Et progenies tua, quasi herba terræ. Id est, innumerabilis. Vel herbæ comparatur, quia, arentem mundi gloriam deserens, spe interna virescit. Justo autem non sufficit hæc magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in æterna penetret; unde subditur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt know also that thy seed shall be great, and thine offspring as the grass of the earth.

In Context

24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. + 5.24 Et scies quod pacem. GREG. Pax vel inchoata, quæ hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quæ in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est hæc castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi. Et visitans speciem tuam non peccabis. Ibid. Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus prædicationis colligit; unde subditur:

26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. + 5.26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.

Read all of Job 5

Cross References

Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

Leviticus 26:9Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. + 26.9 Respiciam. Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes. Crescere. In operibus bonis, ut parva magna. Unde: Quod uni ex minimis meis fecistis, etc. Matth. 25. Multiplicabimini. Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: Si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum Rom. 13..

Job 42:13Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ.

Psalms 112:2Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. + 112.2 Sit nomen. CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini: ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales. 1

Psalms 128:3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. + 128.3 Quis sustinebit. ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio, unde subdit: 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 5:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:24Job 5Job 5:26 →