The Bible Software
bible.softwareJobJob 6 › Job 6:20

Job 6:20

Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. + 6.20 Confusi sunt. Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit: Venerunt quoque. In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They were confounded because they had hoped; they came thither, and were ashamed.

In Context

19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. + 6.19 Considerate semitas. Ibid. Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quæ Dei sunt præpeditur. Considerate, dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hæc visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Exspectate paulisper. Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de æternis non curat. Dicta brevitate vitæ contra iniquos insurgit voce justorum

21Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. + 6.21 Nunc venistis, et modo videntes plagam meam. Ibid. Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis.

Read all of Job 6

Cross References

Job 13:4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. + 13.4 Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.

Proverbs 25:19Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, + 25.19 Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.

Jeremiah 17:13Exspectatio Israël, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur: recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

Romans 9:33sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. + 9.33 Et petram scandali. Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judæi irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judæi maxime offenderunt, et excæcati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant. Non confundetur. AUG. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quæ ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 6:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 6:19Job 6Job 6:21 →