The Bible Software
bible.softwareJobJob 6 › Job 6:23

Job 6:23

vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or, Deliver me from the enemy’s hand? or, Redeem me from the hand of the mighty?

In Context

22Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? + 6.22 Nunquid dixi. Ecclesia substantia hæreticorum quorum figura sunt amici Job non eget, id est, carnali sapientia; et recta, quæ contra diabolum de conversione aliquando loquuntur, audire ab eis renuit, quia per hæc ad perfidiam trahunt. Manus hostis est fortitudo Satanæ. Robusti sunt maligni spiritus. Nunquid dixi: Afferte. Contra divites mundi, etc., usque ad et quod in seipsis despiciunt, et in aliis.

24Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. + 6.24 Docete me. Hoc vel prioribus subjungitur, vel per se dicitur per increpationem.

Read all of Job 6

Cross References

Nehemiah 5:8et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.

Psalms 49:7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. + 49.7 Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie. 1

Psalms 49:15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. + 49.15 Tribulationis. AUG. Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium. 1

Jeremiah 15:21et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 6:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 6:22Job 6Job 6:24 →