Jeremiah 15:21
et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.
Isaiah 29:5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;
Isaiah 49:24Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Jeremiah 20:13Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. + 20.13 Quia liberavit. ID. Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, qui non amat divitias superbiæ corruentis, sed humilitatem pauperis liberati.
Jeremiah 50:34Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.