bible.software › Job › Job 6 › Job 6:3
Job 6:3
Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: + 6.3 Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittæ Domini. Id est, percussio animadversionis Dei, quæ non me, ut multos, inemundatum dimittit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For now it would be heavier than the sand of the sea: therefore my words are swallowed up.
In Context
2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! + 6.2 Utinam appenderentur. Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: utinam appenderentur peccata. Statera. Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiæ et justitiæ, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiæ dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cæcus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Utinam appenderentur. Id est, malum nostræ, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est:
4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Read all of Job 6
Cross References
Job 37:19Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.
Psalms 77:4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 1
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
This Verse In Other Editions
Study Job 6:3