Job 7:10
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. + 7.10 Neque cognoscet eum amplius locus. Ibid. Locus hominis Deus est, etc., usque ad adhuc de corruptione carnis contradictionem sentit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall return no more to his house, neither shall his place know him any more.
In Context
Cross References
2 Samuel 12:23Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me.
Job 20:9Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. + 20.9 Oculus qui eum viderat. Locus hypocritæ cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Neque ultra intuebitur. Quia linguæ adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur.
Job 27:23Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.] + 27.23 Stringet super eum. Manus stringere, est vitæ opera in rectitudine confirmare, in aliena pœna conspiciendo quid timeat.