Job 7:9
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. + 7.9 Sicut consumitur nubes. Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 12:23Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me.
Job 10:21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: + 10.21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.
Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?
Job 16:22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. + 16.22 Atque utinam, etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.
Job 37:11Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
Isaiah 26:14Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.