The Bible Software
bible.softwareJobJob 20 › Job 20:9

Job 20:9

Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. + 20.9 Oculus qui eum viderat. Locus hypocritæ cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Neque ultra intuebitur. Quia linguæ adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The eye also which saw him shall see him no more; neither shall his place any more behold him.

In Context

8Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. + 20.8 Velut somnium avolans. Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.

10Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. + 20.10 Filii ejus atterentur, etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.

Read all of Job 20

Cross References

Job 7:8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.

Job 8:18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

Job 27:3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:8Job 20Job 20:10 →