The Bible Software
bible.softwareJobJob 7 › Job 7:8

Job 7:8

Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The eye of him that hath seen me shall see me no more: thine eyes are upon me, and I am not.

In Context

7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. + 7.7 Memento. Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanæ brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Quia ventus est. Vita æterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Et non revertitur. Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio pœnæ, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,

9Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. + 7.9 Sicut consumitur nubes. Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.

Read all of Job 7

Cross References

Job 8:18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

Job 14:3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? + 14.3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre

Job 20:8Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. + 20.8 Velut somnium avolans. Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.

Psalms 90:8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. + 90.8 Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 7:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 7:7Job 7Job 7:9 →