The Bible Software
bible.softwareJobJob 20 › Job 20:8

Job 20:8

Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. + 20.8 Velut somnium avolans. Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall fly away as a dream, and shall not be found: yea, he shall be chased away as a vision of the night.

In Context

7quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? + 20.7 Et qui eum viderant, dicent. Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc sæculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in æternitatis requie, de qua esse putabatur.

9Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. + 20.9 Oculus qui eum viderat. Locus hypocritæ cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Neque ultra intuebitur. Quia linguæ adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur.

Read all of Job 20

Cross References

Esther 7:10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.

Job 27:21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. + 27.21 Tollet eum ventus. Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversæ concupiscentiæ, agit postmodum ad flammas gehennæ. Et velut turbo rapiet. Locus perversorum temporalis vitæ delectatio.

Psalms 73:20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. + 73.20 Respice in Testamentum tuum. ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. Respice. Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis. 1

Proverbs 10:25Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. + 10.25 Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:7Job 20Job 20:9 →