The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:13

Job 9:13

Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. + 9.13 Deus cujus iræ resistere nemo potest. Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter præ potestate Dei sibi vilescit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If God will not withdraw his anger, the proud helpers do stoop under him.

In Context

12Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? + 9.12 Si repente inter. Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad, quod planius ostenditur dum subditur: Quis dicere potest, cur ita facis? Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait:

14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? + 9.14 Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:

Read all of Job 9

Cross References

Job 40:9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

Isaiah 5:25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. + 5.25 Ideo iratus. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit, etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine.

Isaiah 31:2Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. + 31.2 Ipse autem sapiens. Unde Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine, etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur Sodoma et Ægyptus Apoc. 11..

James 4:6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. + 4.6 Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:12Job 9Job 9:14 →