The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:16

Job 9:16

Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. + 9.16 Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I had called, and he had answered me; yet would I not believe that he had hearkened unto my voice.

In Context

15qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. + 9.15 Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam, dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.

17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. + 9.17 In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.

Read all of Job 9

Cross References

Exodus 6:9Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. + 6.9 Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.

Job 29:24Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. + 29.24 Si quando ridebam ad eos non credebant. GREG. in Job., lib. 20. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat. Et lux vultus mei non cadebat. Ibid. Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non prædicat.

Psalms 126:1Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. + 126.1 Canticum graduum. CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum. Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum. 1

Acts 12:14Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:15Job 9Job 9:17 →