Job 9:17
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. + 9.17 In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he breaketh me with a tempest, and multiplieth my wounds without cause.
In Context
Cross References
Job 2:3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. + 2.3 Innocentiam. Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter pœnitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia pœnam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.
Job 2:13Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. + 2.13 In terra. Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam hæretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. Septem diebus. Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. Diebus et noctibus. Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt. Nemo loquebatur ei verbum. Quia tunc tacent hostes, si filios Dei prædicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de ærumna sæculi dolere, ad cœlum reditum quærere, circumspecte linguam frænant. Nemo loquebatur. Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt. Videbant enim dolorem. Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.
Job 16:12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. + 16.12 Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.
Job 16:17Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. + 16.17 Et palpebræ. Palpebræ appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec præpositi vigilantes intelligunt, palpebræ Ecclesiæ sanctæ caligant.
Job 30:22Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide. + 30.22 Elevasti me et quasi. Quia præsentis vitæ gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit.
Job 34:6In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.