Job 9:20
Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. + 9.20 Si justificare. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 4:17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? + 4.17 Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior? Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei. IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit:
Job 9:28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. + 9.28 Verebar omnia opera. Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde:
Job 10:15Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Job 15:5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. + 15.5 Docuit enim iniquitas. GREG. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Imitaris linguam blasphemantium Ibid. Hæretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam hæc confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait:
Job 32:1Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. + 32.1 Miserunt autem tres. GREG. Tandem beati Job plenas, etc., usque ad et in vetustate se retinendo pravis suis sermonibus speculationi rectoris nocent.
Job 34:35Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.