The Bible Software
bible.softwareJobJob 4 › Job 4:17

Job 4:17

Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? + 4.17 Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior? Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei. IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shall mortal man be more just than God? shall a man be more pure than his maker?

In Context

16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. + 4.16 Stetit quidam. Ibid. Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit. Inhorruerunt pili carnis meæ. Ibid. Pili sunt superflua quælibet humanæ corruptionis cogitationes vitæ veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: Levitæ radant omnes pilos carnis suæ Levit. 14.. Hæc autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur: Cum spiritus transiret. Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluæ cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhæret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen hæc ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit: Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum. Ibid. Quidam non dicitur, etc., usque ad per coæternam ejus speciem conspicit, subdit: Imago coram oculis me. Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et vocem quasi auræ lenis audivi. Ibid. Vox auræ, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit.

18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;

Read all of Job 4

Cross References

Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

Job 9:2[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Job 35:10Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte;

Psalms 143:2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 4:16Job 4Job 4:18 →