Job 9:22
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. + 9.22 Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This is one thing, therefore I said it, He destroyeth the perfect and the wicked.
In Context
Cross References
Job 10:8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? + 10.8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:
Ecclesiastes 9:1[Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. + 9.1 Sunt justi, etc. Melior est canis. HIER. Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo.
Ecclesiastes 9:3[Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Ezekiel 21:9Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: loquere: [Gladius, gladius exacutus est, et limatus: