Job 9:23
Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. + 9.23 Si flagellat, occidat se. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If the scourge slay suddenly, he will laugh at the trial of the innocent.
In Context
Cross References
2 Samuel 14:15Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ.
Job 1:13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.
Job 4:7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? + 4.7 Recordare, obsecro te. Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus sæpe hic funditus delentur, etsi ad æterna servantur: sed qui non pro æterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quærunt, et docere præsumentes cum terrenam securitatem prædicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant.
Job 24:12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. + 24.12 De civitatibus fecerunt vi gemere. Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt.
Ezekiel 14:19Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,
Hebrews 11:36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: