The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:3

Job 9:3

Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. + 9.3 Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If he will contend with him, he cannot answer him one of a thousand.

In Context

2[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

Read all of Job 9

Cross References

Job 9:20Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. + 9.20 Si justificare. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam.

Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:

Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

Job 34:14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

Job 40:2[Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.

Psalms 40:12In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:2Job 9Job 9:4 →