Joel 1:9
Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Cross References
2 Chronicles 13:10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:
Lamentations 1:4Daleth Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
Hosea 9:4Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini.
Joel 1:16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
Joel 2:17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]