Joel 3:17
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 15:19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Psalms 76:2[Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. + 76.2 Voce mea ad Dominum clamavi. AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Vox mea ad eum. Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. Intendit mihi. CAS. Intendere Dei est dare totum quod petitur, et plusquam petatur. 1
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.
Ezekiel 43:12Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.
Daniel 11:45Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.